POSTUMUS

POSTUMUS
I.
POSTUMUS
Sylvius dictus est, postrema Aeneae proles, de quo sic Virgil. Aen. l. 6. v. 760.
Ille vides, purâ Iuvenis qui nititur hastâ,
Proxima sorte tenet lucis loca: Primus ad auras
Aetherias Italô commistus sanguine surget
Silvius, Albanum nomen, tua Postuma proles.
In quae verba Caesellius Vindex, apud A. Gellium, l. 2. c. 16. Postuma, inquit, proles non eum significat. qui Patre mortuô, sed qui postremô locô natus est, sicuti Silvius; qui Aeneâ iam sene, tardô serôque partu est editus. Unde etiam subicit Poeta:
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniux
Educet silvis. ————
Vide et supra in voce Posthumi. Huic Ascanius, sine liberis desunctus, reliquit imperium: ab eoque omnes post illum Reges Albani Sylvii appellati sunt. Liv. l. 1. c. 3.
II.
POSTUMUS
ab avidis novarum rerum Gallis, imperante
Gallienô, ad Imperium vocatus et post septennium interemptus est, de quo vide supra, in Posthumius. Ita autem Salmas. legi vult, eo quod omnes libri Postumus prae se ferant. Sic Zonaras et Zosimus Ποςτοῦμος habent, Victor itidem et Eutropius. Nummi praeterea, IMP. C. POSTUMUS. P. F. AUG. Casaubonus tamen Inscriptionem suggerit, in qua C. CASSIUS. POSTUMIUS. LABIENUS. vocatur. Vide utrumque ad Trebellium Pollionem in XXX. Tyr. c. 2. et 3. et de voce Postumus, plura apud A. Gellium, l. 2. c. 16. Vide et Posthumus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • POSTUMUS — MARCUS CASSIANUS LATINIUS (mort en 269) L’anarchie militaire et la désagrégation de l’Empire romain à la fin du IIIe siècle favorisent les menées factieuses et ambitieuses d’un certain nombre de généraux romains qui se font proclamer empereurs… …   Encyclopédie Universelle

  • Postumus II. — Postumus II. († 269) war angeblich Mitkaiser des Imperium Galliarum. Postumus II. soll der (oft unzuverlässigen) Historia Augusta zufolge der namensgleiche Sohn des Postumus, des ersten Kaisers des gallischen Sonderreiches, gewesen sein. Demnach… …   Deutsch Wikipedia

  • postumus — pòstumus m DEFINICIJA dijete rođeno poslije očeve smrti; posmrče ETIMOLOGIJA lat. postumus …   Hrvatski jezični portal

  • Postŭmus — Postŭmus, ein Sohn, u. Postŭma, eine Tochter, nach des Vaters Tode geboren. Opera postuma, Werke, welche erst nach dem Tode des Verfassers herausgegeben sind …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Postŭmus — (Posthumus, lat.), nach des Vaters Tod geboren; Opera postuma, Werke, die erst nach des Verfassers Tod erschienen (posthume Werke) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Postumus — Postŭmus (Posthumus), s. Nachgeboren …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Postumus — For other uses, see Postumus (disambiguation). Postumus Emperor of the Gallic Empire Coin featuring Postumus. Reign 260–2 …   Wikipedia

  • Postumus — Portrait des Postumus auf einem Antoninian Antoninian des Postumus …   Deutsch Wikipedia

  • Postumus — Postume Wikipédia …   Wikipédia en Français

  • Postumus — Pọs|tu|mus 〈m.; , tu|mi〉 Spät od. Nachgeborener [<lat. postumus „nachgeboren, zuletzt geboren“] * * * Pọstumus,   Marcus Cassianius Latinius, römischer Gegenkaiser (seit 260), ✝ (ermordet) bei Mogontiacum (heute Mainz) Mai/Juni 269; General… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”